monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 50, 5
Non est grande, mi Domnion, garrire per angulos, et medicorum tabernas, ac de mundo ferre sententiam: hic bene dixit, ille male: iste Scripturas novit, ille delirat: iste loquax, ille infantissimus est. Ut de omnibus iudicet, cuius hoc iudicio meruit? Contra quemlibet passim in triviis strepere, et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est; et paratorum semper ad lites. Moveat manum, figat stilum, commoveat se; et quidquid potest scriptis ostendat. Det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. Possum remordere , si velim, possum genuinum laesus infigere. Et nos didicimus litteras; 'Et nos saepe manum ferulae subtraximus' . De nobis quoque dici potest; Foenum habet in cornu, longe fuge . Sed magis volumus esse discipuli eius, qui ait: 'Dorsum meum posui ad flagella; et faciem meam non averti a confusione sputorum' . 'Qui cum malediceretur, non remaledixit' ; et post alapas, crucem, flagella, blasphemias, novissime pro crucifigentibus deprecatus est, dicens: 'Pater ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt' . Et ego ignosco errori fratris: intelligo, quia diaboli arte deceptus est. Inter mulierculas sciolus sibi et eloquens videbatur. Postquam Romam mea opuscula pervenerunt, quasi aemulum exhorruit, et de me quoque captavit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non eius eloquentiae displiceret, exceptis his quorum potentiae non parcit, sed cedit; imo quos non honorat, sed metuit. Voluit scilicet homo peritissimus, ut veteranus miles uno rotatu gladii percutere utrumque, et ostendere populis quod quidquid ipse vellet, hoc Scriptura sentiret. Dignetur igitur nobis sermonem suum mittere, et non reprehendendo, sed docendo, garrulitatem nostram corrigere. Tunc intelliget aliam vim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusos et calathos puellarum, et inter eruditos viros de divinae legis dogmatibus disputari. Nunc libere, et impudenter iactat in vulgus, et perstrepit, damnat nuptias; et inter uteros tumentes, infantium vagitus, et lectulos maritorum, quid Apostolus dixerit, tacet, ut me solum in invidiam vocet. Cum autem ad libros venerit, et pedem pedi contulerit, et vel proposuerit aliquid de Scripturis, vel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit. Procul Epicurus, longe Aristippus, subulci non aderunt, scropha non grunniet. 'Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.' . Porro si non vult scribere, et tantum maledictis agendum putat, audiat tot interiacentibus terris, flactibus, populis, saltem Echo clamoris mei: Non damno nuptias, non damno coniugium. Et ut certius sententiam meam teneat, volo omnes qui propter nocturnos forsitan metus soli cubitare non possunt, uxores ducere.